Old/New Testament
13 Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est non audit cum arguitur.
2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem praevaricatorum iniqua.
3 Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
4 Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.
5 Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
6 Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.
7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8 Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9 Lux justorum laetificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
10 Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
11 Substantia festinata minuetur; quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
12 Spes quae differtur affligit animam; lignum vitae desiderium veniens.
13 Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. Animae dolosae errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur.
14 Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis.
15 Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.
16 Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
17 Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
19 Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.
21 Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
22 Bonus reliquit haeredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
23 Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
24 Qui parcit virgae odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.
25 Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.
14 Sapiens mulier aedificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
3 In ore stulti virga superbiae; labia autem sapientium custodiunt eos.
4 Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
5 Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis.
6 Quaerit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis.
7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiae.
8 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
10 Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
11 Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt.
12 Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
15 Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
16 Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.
17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.
21 Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
22 Errant qui operantur malum; misericordia et veritas praeparant bona.
23 In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
24 Corona sapientium divitiae eorum; fatuitas stultorum imprudentia.
25 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
27 Timor Domini fons vitae, ut declinent a ruina mortis.
28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
30 Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.
31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
32 In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.
33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
34 Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum.
35 Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
15 Responsio mollis frangit iram; sermo durus suscitat furorem.
2 Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam.
3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.
4 Lingua placabilis lignum vitae; quae autem immoderata est conteret spiritum.
5 Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.
7 Labia sapientium disseminabunt scientiam; cor stultorum dissimile erit.
8 Victimae impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
9 Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.
10 Doctrina mala deserenti viam vitae; qui increpationes odit, morietur.
11 Infernus et perditio coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum!
12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.
13 Cor gaudens exhilarat faciem; in moerore animi dejicitur spiritus.
14 Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
15 Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium.
16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.
17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
18 Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas.
19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum; via justorum absque offendiculo.
20 Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
21 Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.
22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
23 Laetatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.
24 Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.
25 Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduae.
26 Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.
27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo.
28 Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.
29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
30 Lux oculorum laetificat animam; fama bona impinguat ossa.
31 Auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur.
32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.
33 Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas.
5 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis.
2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes:
3 si tamen vestiti, non nudi inveniamur.
4 Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.
5 Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.
6 Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino
7 (per fidem enim ambulamus, et non per speciem):
8 audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum.
9 Et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere illi.
10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
13 Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis.
14 Caritas enim Christi urget nos: aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:
15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova.
18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis,
19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.