Old/New Testament
10 Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
2 Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.
3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat.
4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.
5 Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis:
6 positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
7 Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.
8 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.
9 Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis.
10 Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
11 Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum;
13 initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
14 Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?
15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
16 Vae tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.
17 Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.
18 In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
19 In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes; et pecuniae obediunt omnia.
20 In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.
11 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
3 Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
4 Qui observat ventum non seminat; et qui considerat nubes numquam metet.
5 Quomodo ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.
7 Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
8 Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita.
9 Laetare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
10 Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt.
12 Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent;
2 antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam;
3 quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina;
4 et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiae carminis:
5 excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes.
6 Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,
7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
8 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.
9 Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quae fecerat; et investigans composuit parabolas multas.
10 Quaesivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
11 Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
12 His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis; frequensque meditatio, carnis afflictio est.
13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo,
14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.
1 Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis:
2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiae.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
5 cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
6 Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:
7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
8 Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
9 Sicut praediximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit.
10 Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quaero hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
11 Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:
12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
14 et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum.
15 Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam,
16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,
17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum:
18 deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:
19 alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
20 Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
21 Deinde veni in partes Syriae, et Ciliciae.
22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo:
23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat:
24 et in me clarificabant Deum.