Old/New Testament
19 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
2 Ubi non est scientia animae, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.
3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
4 Divitiae addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
7 Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit;
8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.
9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
10 Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus.
11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua praetergredi.
12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
14 Domus et divitiae dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.
15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
16 Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
17 Foeneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
18 Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.
20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
21 Multae cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit.
22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.
24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae.
28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.
20 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.
3 Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
6 Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?
7 Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
8 Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
9 Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato?
10 Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
12 Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.
14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae.
16 Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris:
21 haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
22 Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.
23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.
24 A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?
25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris.
28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
30 Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.
21 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.
2 Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus.
3 Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimae.
4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.
5 Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.
6 Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
7 Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
10 Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo.
11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
16 Vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur.
17 Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
18 Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.
19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud.
21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciae ejus.
23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
26 Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
27 Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
28 Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.
29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam.
30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
31 Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.
7 Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
2 Capite nos. Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
3 Non ad condemnationem vestram dico: praediximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
5 Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnae, intus timores.
6 Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
7 Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem.
8 Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet: etsi poeniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit,
9 nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
10 Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur.
11 Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
12 Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est: sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis
13 coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis:
14 et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est,
15 et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.