M’Cheyne Bible Reading Plan
7 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:
2 obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, praefectique eorum, qui numerati fuerant,
3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
4 Ait autem Dominus ad Moysen:
5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.
6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
11 Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda:
13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:
15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
16 hircumque pro peccato:
17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Nahasson filii Aminadab.
18 Secundo die obtulit Nathanael filius Suar, dux de tribu Issachar,
19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso:
21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
22 hircumque pro peccato:
23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Nathanael filii Suar.
24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,
25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
28 hircumque pro peccato:
29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Eliab filii Helon.
30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
34 hircumque pro peccato:
35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,
37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
40 hircumque pro peccato:
41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,
43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
46 hircumque pro peccato:
47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
52 hircumque pro peccato:
53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
58 hircumque pro peccato:
59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,
61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
62 et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
64 hircumque pro peccato:
65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
70 hircumque pro peccato:
71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,
73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
76 hircumque pro peccato:
77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,
79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum:
80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
82 hircumque pro peccato:
83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahira filii Enan.
84 Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialae argenteae duodecim: mortariola aurea duodecim:
85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii:
86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti:
87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato.
88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
42 Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me.
2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
5 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
43 In finem. Filiis Core ad intellectum.
2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; afflixisti populos, et expulisti eos.
4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me:
8 salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
9 In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
10 Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
12 Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
13 Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
15 Posuisti nos in similitudinem gentibus; commotionem capitis in populis.
16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me:
17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
18 Haec omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua:
20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; aestimati sumus sicut oves occisionis.
23 Exsurge; quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.
24 Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra; conglutinatus est in terra venter noster.
26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
5 Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. [Sponsus.] Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.
2 [Sponsa.] Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: [Sponsus.] Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
3 [Sponsa.] Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos?
4 Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus.
5 Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.
6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quaesivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi.
7 Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
8 Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.
9 [Chorus.] Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos?
10 [Sponsa.] Dilectus meus candidus et rubicundus; electus ex millibus.
11 Caput ejus aurum optimum; comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus.
12 Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima.
13 Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam.
14 Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.
15 Crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.
16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Jerusalem.
17 [Chorus.] Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quaeremus eum tecum.
5 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis:
2 qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate:
3 et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.
4 Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
5 Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
6 Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.
7 Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam:
9 et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae,
10 appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae: parvulus enim est.
14 Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.