M’Cheyne Bible Reading Plan
9 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israel, dixitque ad Aaron:
2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
3 Et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,
4 bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis.
5 Tulerunt ergo cuncta quae jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,
6 ait Moyses: Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus.
7 Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut praecepit Dominus.
8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:
9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.
10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quae sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi:
11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
12 Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.
13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; quae omnia super altare cremavit igni,
14 lotis aqua prius intestinis et pedibus.
15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,
16 fecit holocaustum,
17 addens in sacrificio libamenta, quae pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque caeremoniis holocausti matutini.
18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
20 posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare,
21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:
24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
10 In finem. Psalmus David.
2 In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?
3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde:
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit?
5 Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebrae ejus interrogant filios hominum.
6 Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
7 Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus.
24 Ne aemuleris viros malos, nec desideres esse cum eis:
2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
3 Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur.
4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus:
6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
7 Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum.
8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur:
9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
10 Si desperaveris lassus in die angustiae, imminuetur fortitudo tua.
11 Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
12 Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
14 Sic et doctrina sapientiae animae tuae: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
15 Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
16 Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.
17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
19 Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios:
20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis:
22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?
23 Haec quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
24 Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
27 Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam.
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.
30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:
31 et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat.
32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas:
34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
3 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis:
2 et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra:
3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.
4 Nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.
5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.
6 Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos:
7 ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram,
8 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
10 nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quae desunt fidei vestrae?
11 Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.
12 Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis:
13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.