Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Numeri 6

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare:

a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent

cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.

Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente caesarie capitis ejus.

Omni tempore consecrationis suae, super mortuum non ingredietur,

nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.

Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino.

Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suae, et rursum septima.

10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii.

11 Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo:

12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.

13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi foederis,

14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,

15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum:

16 quae offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.

17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quae ex more debentur.

18 Tunc radetur nazaraeus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae: tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum:

19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaraei, postquam rasum fuerit caput ejus.

20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post haec, potest bibere nazaraeus vinum.

21 Ista est lex nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his, quae invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

23 Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis:

24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.

25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.

26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.

27 Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.

Psalmi 40-41

40 In finem. Psalmus ipsi David.

Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.

Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.

Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.

Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi.

Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus?

Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.

In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi.

Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat?

10 Etenim homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

11 Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me; et retribuam eis.

12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.

13 Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.

14 Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.

41 In finem. Intellectus filiis Core.

Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.

Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?

Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?

Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.

Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,

et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.

Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.

In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitae meae.

10 Dicam Deo: Susceptor meus es; quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?

11 Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?

12 Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.

Canticum Canticorum 4

[Sponsus.] Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad.

Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro; omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas.

Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet.

Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis.

Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris.

Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

10 Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

13 Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.

14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloe, cum omnibus primis unguentis.

15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.

16 [Sponsa.] Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

Hebraeos 4

Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.

Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quae audierunt.

Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.

Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.

Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.

Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem:

iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Nam si eis Jesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.

Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.

10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.

11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.

12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.

13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit caelos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.

15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.

16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.