Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Leviticus 5

Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam.

Anima quae tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit immunditiae suae, rea est, et deliquit:

et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto.

Anima, quae juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum,

agat poenitentiam pro peccato,

et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus.

Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,

dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo haereat, et non penitus abrumpatur.

Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est.

10 Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

11 Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam: non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est.

12 Tradetque eam sacerdoti: qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monimentum ejus qui obtulerit,

13 rogans pro illo et expians: reliquam vero partem ipse habebit in munere.

14 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

15 Anima si praevaricans caeremonias, per errorem, in his quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii:

16 ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei.

17 Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam,

18 offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram aestimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit: et dimittetur ei,

19 quia per errorem deliquit in Dominum.

Psalmi 3-4

Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;

multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus.

Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.

Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.

Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.

Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.

In finem, in carminibus. Psalmus David.

Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.

Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?

Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.

Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.

Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?

Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo.

A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

In pace in idipsum dormiam, et requiescam;

10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

Proverbia 20

20 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.

Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.

Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.

Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.

Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.

Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?

Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.

Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.

Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato?

10 Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.

11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.

12 Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.

13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.

14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur.

15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae.

16 Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.

17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.

18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.

19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.

20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris:

21 haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.

22 Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.

23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.

24 A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?

25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.

26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.

27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris.

28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.

29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.

30 Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.

Colossenses 3

Igitur, si consurrexistis cum Christo: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens:

quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.

Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.

Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus:

propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis:

in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.

Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.

Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,

10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum:

11 ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.

12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam:

13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.

14 Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis:

15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote.

16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.

17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino.

19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.

20 Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.

21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.

22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.

23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:

24 scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite.

25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.