M’Cheyne Bible Reading Plan
25 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus:
4 septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
5 Quae sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terrae est:
6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et advenae qui peregrinantur apud te:
7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quae nascuntur praebebunt cibum.
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem:
9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae: ipse est enim jubilaeus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
11 quia jubilaeus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis,
12 ob sanctificationem jubilaei: sed statim oblata comedetis.
13 Anno jubilaei, redient omnes ad possessiones suas.
14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilaei emes ab eo,
15 et juxta supputationem frugum vendet tibi.
16 Quanto plures anni remanserint post jubilaeum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
18 Facite praecepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
20 Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis:
24 unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur.
25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilaeum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilaeo.
31 Sin autem in villa domus, quae muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilaeo revertetur ad dominum.
32 AEdes Levitarum quae in urbibus sunt, semper possunt redimi:
33 si redemptae non fuerint, in jubilaeo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel.
34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra AEgypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
40 sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilaeum operabitur apud te,
41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra AEgypti: non veneant conditione servorum:
43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt:
45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:
46 et haereditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum: fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.
47 Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus:
48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum jubilaeum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilaeum, secundum hos reddet et pretium:
52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
54 Quod si per haec redimi non potuerit, anno jubilaeo egredietur cum liberis suis.
55 Mei enim sunt servi filii Israel, quos eduxi de terra AEgypti.
32 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.
4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.
10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
11 Consilium autem Domini in aeternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus; populus quem elegit in haereditatem sibi.
13 De caelo respexit Dominus; vidit omnes filios hominum.
14 De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram:
15 qui finxit sigillatim corda eorum; qui intelligit omnia opera eorum.
16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.
17 Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus:
19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
21 Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
8 Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.
2 Ego os regis observo, et praecepta juramenti Dei.
3 Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet.
4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?
5 Qui custodit praeceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
6 Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio,
7 quia ignorat praeterita, et futura nullo scire potest nuntio.
8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
9 Omnia haec consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.
11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
14 Est et alia vanitas quae fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
15 Laudavi igitur laetitiam; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitae suae quos dedit ei Deus sub sole.
16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quae versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.
17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
4 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus:
2 praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat.
7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
8 In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
9 Demas enim me reliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam:
10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium.
12 Tychicum autem misi Ephesum.
13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus:
15 quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris.
16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.
17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis.
18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.
20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.