Chronological
23 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
2 Et congregavit omnes principes Israel, et sacerdotes atque Levitas.
3 Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: praepositorum autem et judicum, sex millia.
5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltae, canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum.
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
7 Filii Gerson: Leedan, et Semei.
8 Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joel, tres.
9 Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.
10 Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor.
11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
12 Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.
13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 Filii Moysi: Gersom et Eliezer.
16 Filii Gersom: Subuel primus.
17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18 Filii Isaar: Salomith primus.
19 Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.
20 Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus.
21 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis.
22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23 Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.
24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.
25 Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Jerusalem usque in aeternum.
26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.
27 Juxta praecepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similae sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino: similiterque ad vesperam,
31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et caeremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
32 Et custodiant observationes tabernaculi foederis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
24 Porro filiis Aaron hae partitiones erant. Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quae ceteris praeerat, Eleazar: et alteram domum, quae sub se habebat ceteros, Ithamar.
7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,
8 tertia Harim, quarta Seorim,
9 quinta Melchia, sexta Maiman,
10 septima Accos, octava Abia,
11 nona Jesua, decima Sechenia,
12 undecima Eliasib, duodecima Jacim,
13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,
18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.
19 Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praeceperat Dominus Deus Israel.
20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Jehedeia.
21 De filiis quoque Rohobiae, princeps Jesias.
22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath:
23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.
24 Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.
25 Frater Micha, Jesia: filiusque Jesiae, Zacharias.
26 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filius Oziau: Benno.
27 Filius quoque Merari: Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.
28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.
29 Filius vero Cis, Jerameel.
30 Filii Musi: Moholi, Eder et Jerimoth: isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores: omnes sors aequaliter dividebat.
25 Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
2 De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem.
3 Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.
4 Heman quoque: filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth:
5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.
6 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.
7 Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.
8 Miseruntque sortes per vices suas, ex aequo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus.
9 Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim.
10 Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim.
11 Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim.
12 Quinta Nathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim.
13 Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim.
14 Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim.
15 Octava Jesaiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
16 Nona Mathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim.
17 Decima Semeiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
18 Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim.
19 Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
20 Tertiadecima Subael, filiis et fratribus ejus duodecim.
21 Quartadecima Mathathiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
22 Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim.
23 Sextadecima Hananiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
24 Septimadecima Jesbacassae, filiis et fratribus ejus duodecim.
25 Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim.
26 Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim.
27 Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim.
28 Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim.
29 Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim.
30 Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim.
31 Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.