Chronological
65 In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra;
2 psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus.
3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.
5 Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.
6 Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in ipso.
7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus:
9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;
12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea
14 quae distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea.
15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.
16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.
17 Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae.
20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.
66 In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri:
3 ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
4 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
5 Laetentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.
6 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.
7 Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster!
8 Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.
67 In finem. Psalmus cantici ipsi David.
2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
3 Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
4 Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.
5 Cantate Deo; psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,
6 patris orphanorum, et judicis viduarum; Deus in loco sancto suo.
7 Deus qui inhabitare facit unius moris in domo; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
9 terra mota est, etenim caeli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
10 Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
11 Animalia tua habitabunt in ea; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
13 Rex virtutum dilecti, dilecti; et speciei domus dividere spolia.
14 Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.
15 Dum discernit caelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.
16 Mons Dei, mons pinguis: mons coagulatus, mons pinguis.
17 Ut quid suspicamini, montes coagulatos? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem.
18 Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium; Dominus in eis in Sina, in sancto.
19 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
20 Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
21 Deus noster, Deus salvos faciendi; et Domini, Domini exitus mortis.
22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.
23 Dixit Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris:
24 ut intingatur pes tuus in sanguine; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
26 Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.
27 In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel.
28 Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu; principes Juda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthali.
29 Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
30 A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.
31 Increpa feras arundinis; congregatio taurorum in vaccis populorum: ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quae bella volunt.
32 Venient legati ex AEgypto; AEthiopia praeveniet manus ejus Deo.
33 Regna terrae, cantate Deo; psallite Domino; psallite Deo.
34 Qui ascendit super caelum caeli, ad orientem: ecce dabit voci suae vocem virtutis.
35 Date gloriam Deo super Israel; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
36 Mirabilis Deus in sanctis suis; Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!
69 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
2 Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.
3 Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam.
4 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge!
5 Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
6 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.
70 Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum.
2 In justitia tua libera me, et eripe me: inclina ad me aurem tuam, et salva me.
3 Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.
4 Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui:
5 quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.
6 In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meae tu es protector meus; in te cantatio mea semper.
7 Tamquam prodigium factus sum multis; et tu adjutor fortis.
8 Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.
9 Ne projicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
10 Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,
11 dicentes: Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat.
12 Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice.
13 Confundantur et deficiant detrahentes animae meae; operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi.
14 Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.
15 Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,
16 introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius.
17 Deus, docuisti me a juventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
18 Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est, potentiam tuam,
19 et justitiam tuam, Deus, usque in altissima; quae fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi?
20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.
21 Multiplicasti magnificentiam tuam; et conversus consolatus es me.
22 Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus; psallam tibi in cithara, sanctus Israel.
23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea quam redemisti.
24 Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi.