Chronological
89 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.
3 Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.
4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit: et custodia in nocte
5 quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
6 Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.
7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.
9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
11 Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam
12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
14 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
15 Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.
16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.
96 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit: exsultet terra; laetentur insulae multae.
2 Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus.
3 Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae; vidit, et commota est terra.
5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.
6 Annuntiaverunt caeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.
7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.
8 Audivit, et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine.
9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos.
11 Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.
12 Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus.
100 Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam,
2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae.
3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes praevaricationes odivi; non adhaesit mihi
4 cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam.
5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
6 Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
7 Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
8 In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
101 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
3 Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
5 Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
6 A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
7 Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant:
10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
11 a facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui.
13 Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus:
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.
16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam:
17 quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
19 Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
20 Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit:
21 ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:
22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem:
23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
24 Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.
27 Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;
28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.
105 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus?
3 Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.
4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo:
5 ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad laetandum in laetitia gentis tuae: ut lauderis cum haereditate tua.
6 Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus.
7 Patres nostri in AEgypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum;
8 et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
9 Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
10 Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.
11 Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit.
12 Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.
13 Cito fecerunt; obliti sunt operum ejus: et non sustinuerunt consilium ejus.
14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.
15 Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.
16 Et irritaverunt Moysen in castris; Aaron, sanctum Domini.
17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.
18 Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.
19 Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.
20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum.
21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos; qui fecit magnalia in AEgypto,
22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
23 Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus.
25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini.
26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto:
27 et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.
29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.
30 Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.
31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
32 Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos:
33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.
34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis:
35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum;
36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
37 Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis.
38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
39 et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40 Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam.
41 Et tradidit eos in manus gentium; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum;
43 saepe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
44 Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.
45 Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae:
46 et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.
47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
48 Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum; et dicet omnis populus: Fiat, fiat.
132 Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum!
2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus;
3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum.