Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Chronological

Read the Bible in the chronological order in which its stories and events occurred.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
II Samuelis 8-9

Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim.

Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo.

Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.

Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus.

Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.

Et posuit David praesidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.

Et tulit David arma aurea quae habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.

Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David aes multum nimis.

Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer,

10 et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea:

11 quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat,

12 de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.

13 Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus:

14 et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium: et facta est universa Idumaea serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.

15 Et regnavit David super omnem Israel: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.

16 Joab autem filius Sarviae erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis:

17 et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba:

18 Banaias autem filius Jojadae super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant.

Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan?

Erat autem de domo Saul servus nomine Siba: quem cum vocasset rex ad se, dixit ei: Tune es Siba? Et ille respondit: Ego sum servus tuus.

Et ait rex: Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonathae, debilis pedibus.

Ubi, inquit, est? Et Siba ad regem: Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel, in Lodabar.

Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar.

Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathae filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David: Miphiboseth? Qui respondit: Adsum servus tuus.

Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu comedes panem in mensa mea semper.

Qui adorans eum, dixit: Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei?

Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei: Omnia quaecumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui.

10 Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur: Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibae quindecim filii, et viginti servi.

11 Dixitque Siba ad regem: Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus: et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis.

12 Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha: omnis vero cognatio domus Sibae serviebat Miphiboseth.

13 Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur: et erat claudus utroque pede.

I Paralipomenon 18

18 Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim,

percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David, offerentes ei munera.

Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.

Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.

Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.

Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat.

Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem.

Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum, et columnas, et vasa aenea.

Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,

10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.

11 Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.

12 Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia:

13 et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat.

14 Regnavit ergo David super universum Israel, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.

15 Porro Joab filius Sarviae erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis:

16 Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba:

17 Banaias quoque filius Jojadae super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.