Chronological
11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et aedificaverunt domum David.
12 Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israel.
13 Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron: natique sunt David et alii filii et filiae:
14 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,
15 et Jebahar, et Elisua, et Nepheg,
16 et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.
17 Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israel, et ascenderunt universi ut quaererent David: quod cum audisset David, descendit in praesidium.
18 Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
19 Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.
20 Venit ergo David in Baal Pharasim: et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim.
21 Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri ejus.
22 Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim.
23 Consuluit autem David Dominum: Si ascendam contra Philisthaeos, et tradas eos in manus meas? Qui respondit: Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum.
24 Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis praelium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim.
25 Fecit itaque David sicut praeceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer.
6 Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israel, triginta millia.
2 Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam.
3 Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum: tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa: Oza autem et Ahio, filii Abinadab, minabant plaustrum novum.
4 Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio praecedebat arcam.
5 David autem et omnis Israel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis.
6 Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam.
7 Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei.
8 Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius: Percussio Ozae, usque in diem hanc.
9 Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini?
10 Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Gethaei.
11 Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus: et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus.
12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli.
13 Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem,
14 et David saltabat totis viribus ante Dominum: porro David erat accinctus ephod lineo.
15 Et David et omnis domus Israel ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinae.
16 Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo.
17 Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulit David holocausta et pacifica coram Domino.
18 Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum.
19 Et partitus est universae multitudini Israel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulae carnis unam, et similam frixam oleo: et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam.
20 Reversusque est David ut benediceret domui suae: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris.
21 Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israel,
22 et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum: et ero humilis in oculis meis, et cum ancillis de quibus locuta es, gloriosior apparebo.
23 Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque in diem mortis suae.
13 Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
2 et ait ad omnem coetum Israel: Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,
3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul.
4 Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo.
5 Congregavit ergo David cunctum Israel, a Sihor AEgypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
6 Et ascendit David, et omnis vir Israel, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.
7 Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum.
8 Porro David, et universus Israel, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
9 Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.
10 Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino.
11 Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum Divisio Ozae, usque in praesentem diem.
12 Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quomodo possum ad me introducere arcam Dei?
13 et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethaei.
14 Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quae habebat.
14 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut aedificarent ei domum.
2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israel.
3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.
4 Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
5 Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,
6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia,
7 Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quaererent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.
10 Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua.
11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquae: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.
13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
16 Fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.
15 Fecit quoque sibi domos in civitate David: et aedificavit locum arcae Dei, tetenditque ei tabernaculum.
2 Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in aeternum.
3 Congregavitque universum Israel in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem praeparaverat ei:
4 necnon et filios Aaron, et Levitas.
5 De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti.
6 De filiis Merari, Asaia princeps: et fratres ejus ducenti viginti.
7 De filiis Gersom, Joel princeps: et fratres ejus centum triginta.
8 De filiis Elisaphan, Semeias princeps: et fratres ejus ducenti.
9 De filiis Hebron, Eliel princeps: et fratres ejus octoginta.
10 De filiis Oziel, Aminadab princeps: et fratres ejus centum duodecim.
11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joel, Semeiam, Eliel, et Aminadab:
12 et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum qui ei praeparatus est:
13 ne ut a principio, quia non eratis praesentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israel.
15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.
16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus laetitiae.
17 Constitueruntque Levitas: Heman filium Joel, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiae: de filiis vero Merari, fratribus eorum: Ethan filium Casaiae.
18 Et cum eis fratres eorum: in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores.
19 Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis aeneis concrepantes.
20 Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.
21 Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.
22 Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiae praeerat, ad praecinendam melodiam: erat quippe valde sapiens.
23 Et Barachias, et Elcana, janitores arcae.
24 Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanael, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Jehias erant janitores arcae.
25 Igitur David, et omnes majores natu Israel, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.
26 Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.
27 Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitae qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiae inter cantores: David autem etiam indutus erat ephod lineo.
28 Universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in jubilo, et sonitu buccinae, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
29 Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.
16 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam.
4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israel:
5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:
6 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca foederis Domini.
7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus:
8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus.
9 Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.
10 Laudate nomen sanctum ejus: laetetur cor quaerentium Dominum.
11 Quaerite Dominum, et virtutem ejus: quaerite faciem ejus semper.
12 Recordamini mirabilium ejus quae fecit; signorum illius, et judiciorum oris ejus,
13 semen Israel servi ejus, filii Jacob electi ejus.
14 Ipse Dominus Deus noster: in universa terra judicia ejus.
15 Recordamini in sempiternum pacti ejus: sermonis quem praecepit in mille generationes,
16 quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.
17 Et constituit illud Jacob in praeceptum, et Israel in pactum sempiternum,
18 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae:
19 cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.
20 Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
21 Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
22 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
23 Cantate Domino omnis terra; annuntiate ex die in diem salutare ejus:
24 narrate in gentibus gloriam ejus; in cunctis populis mirabilia ejus.
25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
26 Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem caelos fecit.
27 Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus.
28 Afferte Domino, familiae populorum: afferte Domino gloriam et imperium.
29 Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto.
30 Commoveatur a facie ejus omnis terra: ipse enim fundavit orbem immobilem.
31 Laetentur caeli, et exultet terra, et dicant in nationibus: Dominus regnavit.
32 Tonet mare et plenitudo ejus; exultent agri, et omnia quae in eis sunt.
33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino: quia venit judicare terram.
34 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum misericordia ejus.
35 Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
36 Benedictus Dominus Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum. Et dicat omnis populo: Amen, et hymnum Domino.
37 Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcae jugiter per singulos dies, et vices suas.
38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores;
39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.
41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in aeternum misericordia ejus.
42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.
43 Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suae.