Book of Common Prayer
25 In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.
2 Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum.
3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.
4 Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
5 Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.
6 Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine:
7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
8 Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.
9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam:
10 in quorum manibus iniquitates sunt; dextera eorum repleta est muneribus.
11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei.
12 Pes meus stetit in directo; in ecclesiis benedicam te, Domine.
9 In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua.
3 Laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime.
4 In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi.
7 Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu;
8 et Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,
9 et ipse judicabit orbem terrae in aequitate: judicabit populos in justitia.
10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus:
13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum.
14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,
15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion:
16 exultabo in salutari tuo. Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum.
19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem.
20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.
21 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.
22 Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
23 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.
25 Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem irae suae, non quaeret.
26 Non est Deus in conspectu ejus; inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.
27 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.
29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
30 Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum.
31 In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
32 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem.
33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum.
34 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.
36 Contere brachium peccatoris et maligni; quaeretur peccatum illius, et non invenietur.
37 Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi; peribitis, gentes, de terra illius.
38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua:
39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
15 Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.
2 Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
3 Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
4 Multiplicatae sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.
5 Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei: tu es qui restitues haereditatem meam mihi.
6 Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi.
7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
8 Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
9 Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae; adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.
44 Verbum quod factum est per Jeremiam ad omnes Judaeos qui habitabant in terra AEgypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens:
2 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Jerusalem, et super omnes urbes Juda: et ecce desertae sunt hodie, et non est in eis habitator,
3 propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent, et irent ut sacrificarent, et colerent deos alienos quos nesciebant, et illi, et vos, et patres vestri.
4 Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, quam odivi.
5 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis, et non sacrificarent diis alienis.
6 Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem: et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc.
7 Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens, de medio Judae, nec relinquatur vobis quidquam residuum:
8 provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra AEgypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi: et dispereatis, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae?
9 Numquid obliti estis mala patrum vestrorum, et mala regum Juda, et mala uxorum ejus, et mala vestra, et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in terra Juda, et in regionibus Jerusalem?
10 Non sunt mundati usque ad diem hanc: et non timuerunt, et non ambulaverunt in lege Domini, et in praeceptis meis quae dedi coram vobis et coram patribus vestris.
11 Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum: et disperdam omnem Judam.
12 Et assumam reliquias Judae, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram AEgypti, et habitarent ibi, et consumentur omnes in terra AEgypti: cadent in gladio, et in fame, et consumentur a minimo usque ad maximum: in gladio et in fame morientur, et erunt in jusjurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium.
13 Et visitabo super habitatores terrae AEgypti sicut visitavi super Jerusalem, in gladio, et fame, et peste:
14 et non erit qui effugiat, et sit residuus de reliquiis Judaeorum qui vadunt ut peregrinentur in terra AEgypti, et revertantur in terram Juda, ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur, et habitent ibi: non revertentur, nisi qui fugerint.
30 ut quid et nos periclitamur omni hora?
31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala.
34 Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
35 Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient?
36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur:
37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus.
39 Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40 Et corpora caelestia, et corpora terrestria: sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.
41 Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:
16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coaequalibus
17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.
18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet.
19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam:
21 Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.
22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
23 Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
24 Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.