Book of Common Prayer
148 Alleluja. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus.
3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.
4 Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,
5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
6 Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus;
9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
10 bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;
11 reges terrae et omnes populi; principes et omnes judices terrae;
12 juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
14 Confessio ejus super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israel, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
149 Alleluja. Cantate Domino canticum novum; laus ejus in ecclesia sanctorum.
2 Laetetur Israel in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
3 Laudent nomen ejus in choro; in tympano et psalterio psallant ei.
4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.
5 Exsultabunt sancti in gloria; laetabuntur in cubilibus suis.
6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum:
7 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis;
8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis;
9 ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus. Alleluja.
150 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
2 Laudate eum in virtutibus ejus; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
3 Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara.
4 Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo.
5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis jubilationis.
6 Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluja.
114 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
3 Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
4 et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam.
5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me.
7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi:
8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
9 Placebo Domino in regione vivorum.
115 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.
2 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
3 Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?
4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
7 O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea:
8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus;
10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
29 Et haec sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem,
4 Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem:
5 AEdificate domos, et habitate: et plantate hortos, et comedite fructum eorum.
6 Accipite uxores, et generate filios et filias: et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.
7 Et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
8 Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quae vos somniatis:
9 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus.
10 Quia haec dicit Dominus: Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.
11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
12 Et invocabitis me, et ibitis: et orabitis me, et ego exaudiam vos.
13 Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro.
14 Et inveniar a vobis, ait Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci.
6 Transeuntes autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
7 Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Jesu.
8 Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem:
9 et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
10 Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim:
12 et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant.
14 Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo.
15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coegit nos.
10 Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
2 Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
3 Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.
7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis:
9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:
11 Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
18 Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem.
19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.
20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis.