Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 102

102 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.

Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.

Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas:

qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus:

qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilae juventus tua:

faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.

Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israel voluntates suas.

Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.

Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur.

10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

11 Quoniam secundum altitudinem caeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;

12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.

13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.

14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.

15 Homo, sicut foenum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:

16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.

17 Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,

18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.

20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.

21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.

22 Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.

Psalmi 107

107 Canticum Psalmi, ipsi David.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.

Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo.

Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus:

quia magna est super caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua:

ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar.

Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus;

10 Moab lebes spei meae: in Idumaeam extendam calceamentum meum; mihi alienigenae amici facti sunt.

11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?

12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?

13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.

II Regum 19:1-20

19 Quae cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini.

Et misit Eliacim praepositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos.

Qui dixerunt: Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiae dies iste: venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.

Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quae audivit Dominus Deus tuus: et fac orationem pro reliquiis quae repertae sunt.

Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam.

Dixitque eis Isaias: Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.

Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.

Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam: audierat enim quod recessisset de Lachis.

Cumque audisset de Tharaca rege AEthiopiae, dicentes: Ecce egressus est ut pugnet adversum te: et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens:

10 Haec dicite Ezechiae regi Juda: Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.

11 Tu enim ipse audisti quae fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas: num ergo solus poteris liberari?

12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar?

13 ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava?

14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,

15 et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terrae: tu fecisti caelum et terram.

16 Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide: audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.

17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.

18 Et miserunt deos eorum in ignem: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide: et perdiderunt eos.

19 Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus.

20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.

I Corinthios 9:16-27

16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero.

17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est.

18 Quae est ergo merces mea? ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.

19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.

20 Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer:

21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.

22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.

23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.

24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.

25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.

26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aerem verberans:

27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.

Matthaeus 8:1-17

Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae:

et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.

Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.

Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.

Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,

et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.

Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.

Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.

10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.

11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum:

12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.

13 Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem:

15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.

16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:

17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et aegrotationes nostras portavit.