Book of Common Prayer
119 Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.
2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?
4 Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.
5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar;
6 multum incola fuit anima mea.
7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
12 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?
2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;
5 nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.
13 In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.
4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?
5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
6 Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.
14 Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?
2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam;
3 qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit;
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit haec non movebitur in aeternum.
3 Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiae, et Sophoniam filium Maasiae, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum.
4 Jeremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de AEgypto, et audientes Chaldaei qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.
5 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens:
6 Haec dicit Dominus Deus Israel: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in AEgyptum:
7 et redient Chaldaei, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.
8 Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldaei: quia non abibunt.
9 Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum qui praeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.
10 Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,
11 egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium.
12 Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portae per vices, nomine Jerias filius Selemiae filii Hananiae: et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens: Ad Chaldaeos profugis.
13 Et respondit Jeremias: Falsum est: non fugio ad Chaldaeos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes:
14 quam ob rem irati principes contra Jeremiam, caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribae: ipse enim praepositus erat super carcerem.
15 Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi Jeremias diebus multis.
16 Mittens autem Sedecias rex, tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est: et ait: In manus regis Babylonis traderis.
17 Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris?
18 ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc?
19 Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex: valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribae, ne moriar ibi.
20 Praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Jeremias in vestibulo carceris.
13 Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.
16 Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.
17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.
18 Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
19 Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
21 In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
22 Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus.
23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?
24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:
25 occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:
25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?
26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.
27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.
32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.