Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 87

87 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.

Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.

Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.

Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.

AEstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,

inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.

Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.

Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.

Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;

10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.

11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?

12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?

13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?

14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.

15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?

16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

17 In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me:

18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.

19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.

Psalmi 90

90 Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.

Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.

Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.

Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.

Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno;

a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano.

Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.

Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.

Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.

10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.

11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.

14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.

16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.

Psalmi 136

136 Psalmus David, Jeremiae. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.

In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra:

quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.

Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?

Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.

Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae.

Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.

Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.

Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.

Numeri 11:16-17

16 Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare tecum,

17 ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.

Numeri 11:24-29

24 Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum.

25 Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt.

26 Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum.

27 Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens: Eldad et Medad prophetant in castris.

28 Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos.

29 At ille: Quid, inquit aemularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?

Ephesios 2:11-22

11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne, manu facta:

12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.

13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua,

15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem:

16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.

17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.

18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.

19 Ergo jam non estis hospites, et advenae: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,

20 superaedificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu:

21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,

22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

Matthaeus 7:28-8:4

28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus.

29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum, et pharisaei.

Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae:

et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.

Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.

Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.