Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 72

72 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!

Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:

quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.

Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.

Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.

Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.

10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.

11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?

12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.

13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,

14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:

17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.

18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.

19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;

22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:

23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

25 Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?

26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.

27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.

Error: 'Psalmi 119:73-96' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Leviticus 19:1-18

19 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere ad omnem coetum filiorum Israel, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.

Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.

Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.

Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis,

eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis.

Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus:

portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.

Cumque messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad solum superficiem terrae, nec remanentes spicas colliges,

10 neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.

11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.

12 Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.

13 Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.

14 Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.

15 Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.

16 Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.

17 Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.

18 Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.

I Thessalonicenses 5:12-28

12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos,

13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis.

14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.

15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.

16 Semper gaudete.

17 Sine intermissione orate.

18 In omnibus gratias agite: haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.

19 Spiritum nolite extinguere.

20 Prophetias nolite spernere.

21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete.

22 Ab omni specie mala abstinete vos.

23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.

24 Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet.

25 Fratres, orate pro nobis.

26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.

27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola haec omnibus sanctis fratribus.

28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.

Matthaeus 6:19-24

19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi aerugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.

20 Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.

21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.

23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt?

24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.