Book of Common Prayer
78 Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli; carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
5 Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus?
6 Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt:
7 quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.
8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.
9 Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum:
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
13 Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
26 Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester.
2 Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus.
3 Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis,
4 et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.
5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.
6 Dabo pacem in finibus vestris: dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros.
7 Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis.
8 Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro.
9 Respiciam vos, et crescere faciam: multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.
10 Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis.
11 Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea.
12 Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.
13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra AEgyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
14 Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea,
15 si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum:
16 ego quoque haec faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur.
17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente.
18 Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,
19 et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque vobis caelum desuper sicut ferrum, et terram aeneam.
20 Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt.
2 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus:
2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate:
3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:
6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:
18 Vos ergo audite parabolam seminantis.
19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.
20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud:
21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.