Book of Common Prayer
24 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam:
2 Deus meus, in te confido; non erubescam.
3 Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.
7 Delicta juventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
8 Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9 Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.
10 Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.
12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.
13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram.
14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.
18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.
21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.
22 Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.
29 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum.
5 Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.
7 Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum.
8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
10 Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?
11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.
12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:
13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
8 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
9 volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
84 In finem, filiis Core. Psalmus.
2 Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob.
3 Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum.
4 Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuae.
5 Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
6 Numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
7 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.
8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt.
12 Veritas de terra orta est, et justitia de caelo prospexit.
13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis:
3 et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi.
4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
5 ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.
6 Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,
7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
9 Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut praeceperat ei Dominus.
10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit:
13 filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.
30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.
31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut praecepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos:
32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestrae; septem enim diebus finitur consecratio:
34 sicut et impraesentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.
35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est.
36 Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quae locutus est Dominus per manum Moysi.
12 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:
2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes:
5 et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.
6 Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.
7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater?
8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.
9 Deinde patres quidem carnis nostrae, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?
10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
11 Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiae.
12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:
16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
17 Et traditus est illi liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
19 praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis.
20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
21 Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.
22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?
23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
25 In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:
26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae, ad mulierem viduam.
27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes.
29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.
30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.