Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 37:12-22

12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quaerebant animam meam.

13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.

14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum.

15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.

16 Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus.

17 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.

19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.

20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.

21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.

22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me.

II Paralipomenon 9:29-31

29 Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat.

30 Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israel quadraginta annis.

31 Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.

Marcus 6:35-44

35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora praeteriit:

36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.

37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.

38 Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.

39 Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum.

40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.

41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.

42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.

43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.

44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.