Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
15 Fecit quoque sibi domos in civitate David: et aedificavit locum arcae Dei, tetenditque ei tabernaculum.
2 Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in aeternum.
4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israel:
5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:
6 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca foederis Domini.
7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus:
8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus.
9 Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.
10 Laudate nomen sanctum ejus: laetetur cor quaerentium Dominum.
11 Quaerite Dominum, et virtutem ejus: quaerite faciem ejus semper.
12 Recordamini mirabilium ejus quae fecit; signorum illius, et judiciorum oris ejus,
13 semen Israel servi ejus, filii Jacob electi ejus.
35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans.
36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.
37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei.
39 Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.