Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
21 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
2 Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.
3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
4 Tu autem in sancto habitas, laus Israel.
5 In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.
6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.
7 Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
8 Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.
10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae.
11 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu:
12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
13 Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.
14 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
15 Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.
17 Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos;
18 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.
21 Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te.
24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.
25 Timeat eum omne semen Israel, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
27 Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi.
28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium:
29 quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
31 Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.
32 Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
5 Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus.
2 Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris dux super Israel.
3 Venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israel.
4 Filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit.
5 In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Judam.
6 Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusaeum habitatorem terrae: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc.
7 Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David.
8 Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset caecos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt in templum.
9 Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David: et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.
10 Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.
16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae.
18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.
19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.
21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:
22 Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, et ego: semen Abrahae sunt, et ego.
23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
24 A Judaeis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
25 Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:
27 in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,
28 praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?
30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.
31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior.
32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet:
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.