Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 68:24-35

24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.

25 Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.

26 Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.

27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.

29 Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.

30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.

31 Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude:

32 et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.

33 Videant pauperes, et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra:

34 quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.

35 Laudent illum caeli et terra; mare, et omnia reptilia in eis.

II Samuelis 6:6-12

Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam.

Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate: qui mortuus est ibi juxta arcam Dei.

Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius: Percussio Ozae, usque in diem hanc.

Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini?

10 Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Gethaei.

11 Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus: et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus.

12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli.

Actus Apostolorum 21:27-39

27 Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judaei, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes:

28 Viri Israelitae, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.

29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.

30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausae sunt januae.

31 Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.

32 Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.

33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset.

34 Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, jussit duci eum in castra.

35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.

36 Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum.

37 Et cum coepisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Graece nosti?

38 nonne tu es AEgyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum?

39 Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.