Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus;
35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
36 Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam: incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes,
38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
39 Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
42 Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
43 Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae.
7 Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
8 Praecipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.
9 Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus.
118 Alleluja. [Aleph.] Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
2 Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum.
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
17 [Ghimel.] Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.
15 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
2 per quod et salvamini: qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:
4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas:
5 et quia visus est Cephae, et post hoc undecim:
6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt:
7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus:
8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:
11 sive enim ego, sive illi: sic praedicamus, et sic credidistis.
34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus;
35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
36 Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam: incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes,
38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
39 Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
42 Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
43 Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
20 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.
2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit.
6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:
12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.
13 Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.
14 Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est.
15 Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.
16 Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister).
17 Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi.
16 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
5 Et introeuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
6 Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
8 At illae exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.