Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
107 Canticum Psalmi, ipsi David.
2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psallam in gloria mea.
3 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara; exsurgam diluculo.
4 Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus:
5 quia magna est super caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
6 Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua:
7 ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo: Exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus;
10 Moab lebes spei meae: in Idumaeam extendam calceamentum meum; mihi alienigenae amici facti sunt.
11 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?
12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?
13 Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
22 Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus?
25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt: ibi constituit ei praecepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,
26 dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in AEgypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.
27 Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae: et castrametati sunt juxta aquas.
3 Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostrae Jesum:
2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
3 Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.
5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quae dicenda erant:
6 Christus vero tamquam filius in domo sua: quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.