Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
44 Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israel, quem elegi.
2 Haec dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.
3 Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam:
4 et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta praeterfluentes aquas.
5 Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Israel assimilabitur.
6 Haec dicit Dominus, rex Israel, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus.
7 Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quae futura sunt annuntient eis.
8 Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim?
14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judaei, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
15 Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:
16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joel:
17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:
19 et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:
20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
21 Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
22 Viri Israelitae, audite verba haec: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
23 hunc, definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:
24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.