Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
31 Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum,
32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra AEgypti, pactum quod irritum fecerunt: et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:
34 et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.
51 In finem. Intellectus David,
2 cum venit Doeg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
6 Dilexisti omnia verba praecipitationis; lingua dolosa.
7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:
9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.
11 Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
5 Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
6 Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.
7 Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam:
9 et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae,
10 appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre.
22 Venit Philippus, et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:
28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
29 Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.
30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos.
31 Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)