Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 19:7-10

Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.

Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.

10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

Deuteronomium 1:1-18

Haec sunt verba quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum:

undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.

Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israel omnia quae praeceperat illi Dominus, ut diceret eis,

postquam percussit Sehon regem Amorrhaeorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,

trans Jordanem in terra Moab. Coepitque Moyses explanare legem, et dicere:

Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis:

revertimini, et venite ad montem Amorrhaeorum, et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananaeorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.

En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.

Dixique vobis illo in tempore:

10 Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli, plurimi.

11 (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)

12 Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.

13 Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.

14 Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere.

15 Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.

16 Praecepique eis, dicens: Audite illos, et quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus.

17 Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.

18 Praecepique omnia quae facere deberetis.

Actus Apostolorum 12:20-25

20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.

21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.

22 Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis.

23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit.

24 Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.

25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.