Revised Common Lectionary (Complementary)
11 Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel: ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel: et verba quae locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo.
12 Et dixit eis pater eorum: Per quam viam abiit? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda.
13 Et ait filiis suis: Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit,
14 et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum: et ait illi: Tune es vir Dei qui venisti de Juda? Respondit ille: Ego sum.
15 Dixitque ad eum: Veni mecum domum, ut comedas panem.
16 Qui ait: Non possum reverti, neque venire tecum: nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto,
17 quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens: Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris.
18 Qui ait illi: Et ego propheta sum similis tui: et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum,
19 et reduxit secum: comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam.
20 Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum.
21 Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens: Haec dicit Dominus: Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus,
22 et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum.
23 Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetae quem reduxerat.
24 Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere: asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver.
25 Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt, et divulgaverunt in civitate in qua prophetes ille senex habitabat.
3 Igitur, si consurrexistis cum Christo: quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens:
2 quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
4 Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
5 Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus:
6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis:
7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum:
11 ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.