Revised Common Lectionary (Complementary)
116 Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi.
2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in aeternum.
22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quae illius sunt, sicut illi juramento firmastis.
23 Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt.
24 Urbem autem, et omnia quae erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis aeneis, ac ferro, quae in aerarium Domini consecrarunt.
25 Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quae habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israel, usque in praesentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens:
26 Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.
27 Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?
24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.
25 Baptismus Joannis unde erat? e caelo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
26 Si dixerimus, e caelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.
27 Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.
28 Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
29 Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit.
30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit:
31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.
32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.