Revised Common Lectionary (Complementary)
16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et aestimantes illam amicam, defluxerunt; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.
2 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae.
13 Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.
14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
15 Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae ejus.
16 Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
17 Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quae ventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima illius.
18 Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.
19 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.
20 Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
21 Haec cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit enim illos malitia eorum.
22 Et nescierunt sacramenta Dei: neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
18 Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum.
19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.
20 Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam.
54 In finem, in carminibus. Intellectus David.
2 Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam:
3 intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum
4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
5 Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
6 Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae.
7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?
8 Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
9 Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
10 Praecipita, Domine; divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus,
12 et injustitia: et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
14 Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus:
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Dei ambulavimus cum consensu.
16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.
17 Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.
19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum.
20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
21 Extendit manum suam in retribuendo; contaminaverunt testamentum ejus:
22 divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula.
23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem justo.
24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.
14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:
15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.
16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
17 Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
18 Fructus autem justitiae, in pace seminatur, facientibus pacem.
4 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris?
2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis.
7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.
30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
31 At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
33 At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.
34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:
36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
37 Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.