M’Cheyne Bible Reading Plan
33 Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de AEgypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,
2 quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione mutabant.
3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis AEgyptiis,
4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),
5 castrametati sunt in Soccoth.
6 Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.
7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.
8 Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.
9 Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt.
10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,
11 castrametati sunt in deserto Sin.
12 Unde egressi, venerunt in Daphca.
13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.
14 Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.
15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.
16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae.
17 Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth.
18 Et de Haseroth venerunt in Rethma.
19 Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.
20 Unde egressi venerunt in Lebna.
21 De Lebna castrametati sunt in Ressa.
22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.
23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.
24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.
25 Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.
26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.
27 De Thahath, castrametati sunt in Thare.
28 Unde egressi, fixere tentoria in Methca.
29 Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.
30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.
31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.
32 Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.
33 Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.
34 Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.
35 Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.
36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades.
37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terrae Edom.
38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex AEgypto, mense quinto, prima die mensis,
39 cum esset annorum centum viginti trium.
40 Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israel.
41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.
42 Unde egressi, venerunt in Phunon.
43 Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.
44 Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quae est in finibus Moabitarum.
45 Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.
46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.
47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.
49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.
50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen:
51 Praecipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,
52 disperdite cunctos habitatores terrae illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,
53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,
54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur haereditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
55 Sin autem nolueritis interficere habitatores terrae: qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae:
56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.
78 Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli; carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
5 Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus?
6 Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt:
7 quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.
8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.
9 Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
11 Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum:
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
13 Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
25 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.
2 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur.
3 Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te:
4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
5 Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
6 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae.
7 Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
8 Praecipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.
9 Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste; exspectavimus eum, et salvabit nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus.
10 Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleae in plaustro.
11 Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.
12 Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.
3 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.
3 Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.
5 Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est.
6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
7 Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
8 Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
9 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
10 In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum:
11 quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
12 Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa.
13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
14 Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte:
15 omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem.
16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.
17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?
18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:
19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.
21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:
22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
23 Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.