Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Numeri 25

25 Morabatur autem eo tempore Israel in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,

quae vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.

Initiatusque est Israel Beelphegor: et iratus Dominus,

ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel.

Dixitque Moyses ad judices Israel: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.

Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi.

Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,

ingressus est post virum Israelitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israel:

et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.

10 Dixitque Dominus ad Moysen:

11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo.

12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei,

13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel.

14 Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.

15 Porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.

16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

17 Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos:

18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor.

Psalmi 68

68 In finem, pro iis qui commutabuntur. David.

Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.

Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.

Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.

Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quae non rapui, tunc exsolvebam.

Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita.

Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quaerunt te, Deus Israel.

Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam.

Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae.

10 Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.

11 Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.

12 Et posui vestimentum meum cilicium; et factus sum illis in parabolam.

13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.

14 Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae, exaudi me in veritate salutis tuae.

15 Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.

16 Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.

17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.

18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me.

19 Intende animae meae, et libera eam; propter inimicos meos, eripe me.

20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam;

21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.

22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.

24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.

25 Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.

26 Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.

27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.

29 Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.

30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.

31 Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude:

32 et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.

33 Videant pauperes, et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra:

34 quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.

35 Laudent illum caeli et terra; mare, et omnia reptilia in eis.

36 Quoniam Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et haereditate acquirent eam.

37 Et semen servorum ejus possidebit eam; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.

Isaias 15

15 Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.

Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo; et super Medaba, Moab ululavit; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur.

In triviis ejus accincti sunt sacco; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum.

Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.

Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.

Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.

Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos.

Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.

Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine; ponam enim super Dibon additamenta; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.

I Petri 3

Similiter et mulieres subditae sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant:

considerantes in timore castam conversationem vestram.

Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:

sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.

Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris.

Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans: cujus estis filiae benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.

Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohaeredibus gratiae vitae: ut non impediantur orationes vestrae.

In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:

non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.

10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.

11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:

12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.

13 Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis?

14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.

15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe.

16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.

17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.

18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.

19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens praedicavit:

20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.

21 Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.

22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae haeredes efficeremur: profectus in caelum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.