Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Numeri 16

16 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,

surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.

Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini?

Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem:

locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei.

Hoc igitur facite: tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum:

et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi.

Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi:

num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?

10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,

11 et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?

12 Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt: Non venimus.

13 Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri?

14 Revera induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum: an et oculos nostros vis eruere? non venimus.

15 Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum: tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.

16 Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.

17 Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum.

18 Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,

19 et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.

20 Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait:

21 Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.

22 Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universae carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet?

23 Et ait Dominus ad Moysen:

24 Praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.

25 Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron: et sequentibus eum senioribus Israel,

26 dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.

27 Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.

28 Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim:

29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus:

30 sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.

31 Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum:

32 et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,

33 descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.

34 At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat.

35 Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.

36 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

37 Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quae jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt

38 in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israel.

39 Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula aenea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari:

40 ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.

41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini.

42 Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,

43 Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.

44 Dixitque Dominus ad Moysen:

45 Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,

46 dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit.

47 Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama:

48 et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.

49 Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.

50 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus.

Psalmi 52-54

52 In finem, pro Maeleth intelligentiae David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.

Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum.

Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?

Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.

53 In finem, in carminibus. Intellectus David,

cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?

Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.

Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.

Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.

Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.

Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.

Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

54 In finem, in carminibus. Intellectus David.

Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam:

intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum

a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.

Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.

Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae.

Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?

Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.

Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.

10 Praecipita, Domine; divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.

11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus,

12 et injustitia: et non defecit de plateis ejus usura et dolus.

13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.

14 Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus:

15 qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo Dei ambulavimus cum consensu.

16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.

17 Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.

18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.

19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum.

20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.

21 Extendit manum suam in retribuendo; contaminaverunt testamentum ejus:

22 divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula.

23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem justo.

24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.

Isaias 6

In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quae sub ipso erant replebant templum.

Seraphim stabant super illud: sex alae uni, et sex alae alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant.

Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.

Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.

Et dixi: Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.

Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari,

et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.

Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me.

Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere.

10 Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.

11 Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.

12 Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae.

13 Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quae expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.

Hebraeos 13

13 Caritas fraternitatis maneat in vobis,

et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.

Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.

Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.

Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:

ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.

Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.

Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula.

Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quae non profuerunt ambulantibus in eis.

10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.

11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.

12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.

13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.

14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.

15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.

16 Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.

17 Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.

18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.

19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.

20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum,

21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.

23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos.

24 Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.

25 Gratia cum omnibus vobis. Amen.