M’Cheyne Bible Reading Plan
28 Dixit quoque Dominus ad Moysen:
2 Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
3 Haec sunt sacrificia quae offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum:
4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum:
5 decimam partem ephi similae, quae conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio, et liba:
10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes:
13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
14 Libamenta autem vini, quae per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,
17 et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis.
18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
21 et decimam decimae per agnos singulos, id est, per septem agnos.
22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
23 praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
25 Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.
26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
28 atque in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
29 per agnos decimam decimae, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
30 qui mactatur pro expiatione: praeter holocaustum sempiternum et liba ejus.
31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
72 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!
2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:
3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
6 Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.
7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.
8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.
9 Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.
13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:
17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.
19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;
22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:
23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
25 Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?
26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.
27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.
19 Onus AEgypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur AEgyptum, et commovebuntur simulacra AEgypti a facie ejus, et cor AEgypti tabescet in medio ejus,
2 et concurrere faciam AEgyptios adversus AEgyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.
3 Et dirumpetur spiritus AEgypti in visceribus ejus, et consilium ejus praecipitabo; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.
4 Et tradam AEgyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum.
5 Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur.
6 Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, calamus et juncus marcescet.
7 Nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit.
8 Et moerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.
9 Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia.
10 Et erunt irrigua ejus flaccentia: omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.
11 Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum?
12 Ubi nunc sunt sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super AEgyptum.
13 Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos; deceperunt AEgyptum, angulum populorum ejus.
14 Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis; et errare fecerunt AEgyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.
15 Et non erit AEgypto opus quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem.
16 In die illa erit AEgyptus quasi mulieres; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam.
17 Et erit terra Juda AEgypto in pavorem; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam.
18 In die illa erunt quinque civitates in terra AEgypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una.
19 In die illa erit altare Domini in medio terrae AEgypti, et titulus Domini juxta terminum ejus.
20 Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra AEgypti; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos.
21 Et cognoscetur Dominus ab AEgypto, et cognoscent AEgyptii Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus; et vota vovebunt Domino, et solvent.
22 Et percutiet Dominus AEgyptum plaga, et sanabit eam; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.
23 In die illa erit via de AEgypto in Assyrios; et intrabit Assyrius AEgyptum, et AEgyptius in Assyrios, et servient AEgyptii Assur.
24 In die illa erit Israel tertius AEgyptio et Assyrio; benedictio in medio terrae
25 cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus AEgypti, et opus manuum mearum Assyrio; haereditas autem mea Israel.
20 In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam:
2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.
3 Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super AEgyptum et super AEthiopiam;
4 sic minabit rex Assyriorum captivitatem AEgypti, et transmigrationem AEthiopiae, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam AEgypti.
5 Et timebunt, et confundentur ab AEthiopia spe sua, et ab AEgypto gloria sua.
6 Et dicet habitator insulae hujus in die illa: Ecce haec erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum: et quomodo effugere poterimus nos?
1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri:
3 Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturae: fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem.
5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
8 Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
9 Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: haec enim facientes, non peccabitis aliquando.
11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate.
13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione:
14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
16 Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis.
17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
18 Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris:
20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit.
21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.