Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the NLT. Switch to the NLT to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ezechiel 39:1-40:27

39 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israel.

Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

Super montes Israel cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrae dedi te ad devorandum.

Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus.

Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel, et non polluam nomen sanctum meum amplius: et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israel.

Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: haec est dies de qua locutus sum.

Et egredientur habitatores de civitatibus Israel, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos: et succendent ea igni septem annis.

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus: quoniam arma succendent igni, et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

11 Et erit in die illa: dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quae obstupescere faciet praetereuntes: et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

12 Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus.

13 Sepeliet autem eum omnis populus terrae: et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam: post menses autem septem quaerere incipient.

15 Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

16 Nomen autem civitatis Amona: et mundabunt terram.

17 Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis: arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis:

20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

21 Et ponam gloriam meam in gentibus: et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea haec dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israel, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes:

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israel, ait Dominus Deus.

40 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.

In visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum.

Et introduxit me illuc: et ecce vir cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus: stabat autem in porta.

Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quae tu vides domui Israel.

Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique: et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo: et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.

Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.

Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos.

Et limen portae, juxta vestibulum portae intrinsecus, calamo uno.

Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portae erat intrinsecus.

10 Porro thalami portae ad viam orientalem, tres hinc et tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.

11 Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum.

12 Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque: thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.

13 Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.

14 Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum.

15 Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos.

16 Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.

17 Et eduxit me ad atrium exterius: et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.

18 Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.

19 Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus: centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.

20 Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.

21 Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.

22 Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem: et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.

23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.

24 Et eduxit me ad viam australem: et ecce porta quae respiciebat ad austrum: et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores.

25 Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.

26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus: et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.

27 Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.

Iacobi 2:18-3

18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.

19 Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et daemones credunt, et contremiscunt.

20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?

21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?

22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?

23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.

24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?

25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?

26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.

In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus.

Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.

Ecce et naves, cum magnae sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.

Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!

Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna.

Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:

linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.

In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.

10 Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri.

11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?

12 Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.

13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.

14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:

15 non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.

16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

17 Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.

18 Fructus autem justitiae, in pace seminatur, facientibus pacem.

Psalmi 118:1-18

118 Alleluja. [Aleph.] Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum.

Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.

Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.

Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas.

Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.

Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae.

Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque.

[Beth.] In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.

10 In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis.

11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.

12 Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas.

13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.

14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.

15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.

16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.

17 [Ghimel.] Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.

18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.

Proverbia 28:2

Propter peccata terrae multi principes ejus; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quae dicuntur, vita ducis longior erit.