The Daily Audio Bible
Today's audio is from the GNT. Switch to the GNT to read along with the audio.
16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens:
17 Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
18 Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
19 Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti.
20 Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram.
21 Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.
22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum.
23 Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam.
24 Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuae.
25 Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum.
26 Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.
27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est.
4 Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.
2 Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.
3 Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel.
4 Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israel super eo, numero dierum quibus dormies super illud: et assumes iniquitatem eorum.
5 Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies: et portabis iniquitatem domus Israel.
6 Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus: diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi.
7 Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum: et prophetabis adversus eam.
8 Ecce circumdedi te vinculis: et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae.
9 Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam: et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud.
10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die: a tempore usque ad tempus comedes illud.
11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin: a tempore usque ad tempus bibes illud.
12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum.
13 Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi:
14 A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta: et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda.
15 Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo.
16 Et dixit ad me: Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent,
17 ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.
5 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.
2 Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus: tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.
3 Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui:
4 et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel.
5 Haec dicit Dominus Deus: Ista est Jerusalem: in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.
6 Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt: judicia enim mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt.
7 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati,
8 ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium:
9 et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.
10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos: et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.
11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam: et non parcet oculus meus, et non miserebor.
12 Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo: tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.
13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor: et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.
14 Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis:
15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus irae.
16 Ego Dominus locutus sum: quando misero sagittas famis pessimas in eos, quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos: et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis:
17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem: et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.
6 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel, et prophetabis ad eos,
3 et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra,
4 et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra:
5 et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum, et dispergam ossa vestra circum aras vestras:
6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur: et interibunt arae vestrae, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra:
7 et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus.
8 Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris:
9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt: quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua: et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis.
10 Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc.
11 Haec dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic: Heu! ad omnes abominationes malorum domus Israel: quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
12 Qui longe est, peste morietur: qui autem prope, gladio corruet: et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur: et complebo indignationem meam in eis.
13 Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.
14 Et extendam manum meam super eos: et faciam terram desolatam et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum: et scient quia ego Dominus.
4 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.
2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quae audierunt.
3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.
4 Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.
5 Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.
6 Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem:
7 iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
8 Nam si eis Jesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.
9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.
10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.
12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit caelos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.
15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
26 Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum.
27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos.
29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
31 Dixit, et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.
33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus:
35 et comedit omne foenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum.
27 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum.