Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the GNT. Switch to the GNT to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ezechiel 16:42-17:24

42 et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te: et quiescam, nec irascar amplius.

43 Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis.

44 Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia ejus.

45 Filia matris tuae es tu, quae projecit virum suum et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quae projecerunt viros suos et filios suos: mater vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus.

46 Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiae ejus, quae habitant ad sinistram tuam: soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiae ejus.

47 Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus: pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis.

48 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, sicut fecisti tu et filiae tuae.

49 Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:

50 et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti.

51 Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit: sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.

52 Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis: justificatae sunt enim a te: ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas.

53 Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum,

54 ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus quae fecisti consolans eas.

55 Et soror tua Sodoma et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiae tuae revertemini ad antiquitatem vestram.

56 Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae,

57 antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum quae ambiunt te per gyrum.

58 Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus.

59 Quia haec dicit Dominus Deus: Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum:

60 et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum.

61 Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis: et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo.

62 Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus:

63 ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus.

17 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

Fili hominis, propone aenigma, et narra parabolam ad domum Israel,

et dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri.

Summitatem frondium ejus avulsit, et transportavit eam in terram Chanaan: in urbe negotiatorum posuit illam.

Et tulit de semine terrae, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas: in superficie posuit illud.

Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, et radices ejus sub illa erant: facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines.

Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis: et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui.

In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem.

Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? nonne radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus?

10 Ecce plantata est: ergone prosperabitur? nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur, et in areis germinis sui arescet?

11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

12 Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem.

13 Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus, et ab eo accipiet jusjurandum. Sed et fortes terrae tollet,

14 ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud.

15 Qui recedens ab eo misit nuntios ad AEgyptum, ut daret sibi equos et populum multum: numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit haec? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet?

16 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur.

17 Et non in exercitu grandi, neque in populo multo, faciet contra eum Pharao praelium: in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas.

18 Spreverat enim juramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam: et cum omnia haec fecerit, non effugiet.

19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus.

20 Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea: et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in praevaricatione qua despexit me.

21 Et omnes profugi ejus, cum universo agmine suo, gladio cadent: residui autem in omnem ventum dispergentur: et scietis quia ego Dominus locutus sum.

22 Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam: de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem.

23 In monte sublimi Israel plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit:

24 et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.

Hebraeos 8

Capitulum autem super ea quae dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis,

sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.

Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.

Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera,

qui exemplari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.

Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.

Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum,

non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra AEgypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus.

10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:

11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum:

12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.

13 Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.

Psalmi 106:13-31

13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.

15 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

16 Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.

17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt.

18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.

20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

21 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.

23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:

24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.

25 Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus.

26 Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.

27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.

28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.

29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.

30 Et laetati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

31 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

Proverbia 27:7-9

Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.

Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.

Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.