Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the GNT. Switch to the GNT to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ezechiel 10-11

10 Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini.

Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

Cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam.

Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est.

Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.

Et vidi: et ecce quatuor rotae juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi:

10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae.

11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes: sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae, nec convertebantur.

12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.

13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.

14 Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilae.

15 Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotae, sed et ipsae juxta erant.

17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitae erat in eis.

18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.

19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt: et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super ea.

20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israel juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

21 Quatuor vultus uni, et quatuor alae uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.

22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

11 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portae viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.

Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

dicentes: Nonne dudum aedificatae sunt domus? haec est lebes, nos autem carnes.

Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.

Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes: et educam vos de medio ejus.

Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10 Gladio cadetis: in finibus Israel judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11 Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes: in finibus Israel judicabo vos,

12 et scietis quia ego Dominus: quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati.

13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel?

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israel, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem.

16 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17 Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel.

18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super ea:

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei: et sublata est a me visio quam videram.

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi.

Hebraeos 6

Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,

baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni.

Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.

Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,

gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi,

et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.

Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo:

proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.

Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur.

10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.

11 Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem:

12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia haereditabunt promissiones.

13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,

14 dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.

15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.

16 Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.

17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum:

18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,

19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,

20 ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.

Psalmi 105:16-36

16 Et irritaverunt Moysen in castris; Aaron, sanctum Domini.

17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.

18 Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.

19 Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.

20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum.

21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos; qui fecit magnalia in AEgypto,

22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.

23 Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.

24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus.

25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini.

26 Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto:

27 et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.

28 Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.

29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.

30 Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.

31 Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.

32 Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos:

33 quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.

34 Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis:

35 et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum;

36 et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.

Proverbia 27:1-2

27 Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.

Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.