Book of Common Prayer
23 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?
4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:
5 hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
6 Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.
7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
8 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
121 Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
3 Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
6 Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
9 Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.
42 Respondens autem Job Domino, dixit:
2 Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
3 Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.
4 Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.
5 Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te.
6 Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
4 in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis,
5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
6 In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus:
7 ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi:
8 quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis laetitia inenarrabili, et glorificata:
9 reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum.
27 Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3 Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis.
5 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non aedificabis eos.
6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
7 Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
8 Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum christi sui est.
9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
14 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
2 In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum.
3 Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.
4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
5 Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire?
6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
7 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.