Book of Common Prayer
49 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
2 Ex Sion species decoris ejus:
3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
4 Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum.
5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
6 Et annuntiabunt caeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
7 Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:
10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves.
11 Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est.
12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus.
13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.
16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
22 Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
23 Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
53 In finem, in carminibus. Intellectus David,
2 cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
4 Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.
5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.
7 Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.
8 Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel.
9 Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes:
10 Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
11 Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet.
12 Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente; et devorabunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
13 Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
14 Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.
15 Longaevus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
16 Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, praecipitati.
17 Propter hoc super adolescentulis ejus non laetabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
2 Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.
2 Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur:
3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.
4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.
5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.
6 Et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens:
7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit:
8 aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
9 Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.
10 Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes:
1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.
5 Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio, et Jerosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
7 Et praedicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.