Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 1-4

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit;

sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.

Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.

Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:

quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?

Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.

Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.

Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.

Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.

Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus.

Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.

Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.

Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.

10 Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.

11 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.

12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.

13 Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.

Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me;

multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus.

Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.

Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.

Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.

Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.

In finem, in carminibus. Psalmus David.

Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.

Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?

Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.

Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.

Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?

Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo.

A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

In pace in idipsum dormiam, et requiescam;

10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

Psalmi 7

Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.

Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me:

nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.

Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,

si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.

Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.

Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti,

et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere:

Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.

10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.

11 Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.

12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?

13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum.

14 Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.

15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.

16 Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit.

17 Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.

18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.

Isaias 1:10-20

10 Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae.

11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.

12 Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?

13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt coetus vestri.

14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens.

15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.

16 Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,

17 discite benefacere; quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.

18 Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.

19 Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comeditis.

20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.

I Thessalonicenses 1

Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo.

Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione,

memores operis fidei vestrae, et laboris, et caritatis, et sustinentiae spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum:

scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram:

quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.

Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti:

ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia.

A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui.

Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos: et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,

10 et exspectare Filium ejus de caelis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.

Lucas 20:1-8

20 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribae cum senioribus,

et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate haec facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?

Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi:

baptismus Joannis de caelo erat, an ex hominibus?

At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De caelo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?

Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse.

Et responderunt se nescire unde esset.

Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio.