Book of Common Prayer
106 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;
7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
8 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro.
11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
15 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
16 Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.
17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
21 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:
24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
25 Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus.
26 Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.
27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
30 Et laetati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;
34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis:
37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit.
39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
42 Videbunt recti, et laetabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
43 Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini?
10 Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives: et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
2 Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium: et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur: idcirco abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor.
3 Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello.
4 Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus praelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
5 Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in praelio, et bellabunt, quia Dominus cum eis: et confundentur ascensores equorum.
6 Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
7 Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino: et filii eorum videbunt, et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.
8 Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos: et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
9 Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei: et vivent cum filiis suis, et revertentur.
10 Et reducam eos de terra AEgypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus:
11 et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum AEgypti recedet.
12 Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.
6 Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
5 Unusquisque enim onus suum portabit.
6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
7 Nolite errare: Deus non irridetur.
8 Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.
9 Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.
17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?
19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.
20 Mandata nosti: non occides; non moechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.
21 Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea.
22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.
24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!
25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
27 Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.