Book of Common Prayer
81 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.
2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
3 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.
4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
5 Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.
6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.
82 Canticum Psalmi Asaph.
2 Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus:
3 quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.
4 Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
5 Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra.
6 Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt:
7 tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab et Agareni,
8 Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenae cum habitantibus Tyrum.
9 Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot.
10 Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson.
11 Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terrae.
12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum,
13 qui dixerunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei.
14 Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,
16 ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.
17 Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.
18 Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant.
19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.
12 Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.
13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia.
14 Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro?
15 Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate coetum:
16 congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?
18 Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.
19 Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
11 Et vidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.
12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei.
14 Et exercitus qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.
15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.
16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.
17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: Venite, et congregamini ad coenam magnam Dei:
18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.
19 Et vidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus.
20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure:
21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.
15 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
2 Et murmurabant pharisaei, et scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
3 Et ait ad illos parabolam istam dicens:
4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam?
5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat.
7 Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia.
8 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat?
9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.