Book of Common Prayer
87 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.
2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
5 AEstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
9 Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;
10 oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?
16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
17 In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me:
18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.
19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
90 Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.
2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.
3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.
5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno;
6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano.
7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.
8 Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.
10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.
16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.
136 Psalmus David, Jeremiae. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra:
3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
6 Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae.
7 Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem: qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
8 Filia Babylonis misera! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae, regum Juda; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israel.
2 Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino.
3 Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.
4 Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israel.
5 Et in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrahel.
6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum.
7 Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
8 Et ablactavit eam quae erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.
9 Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
10 Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.
11 Et congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.
2 Dicite fratribus vestris: Populus meus; et sorori vestrae: Misericordiam consecuta.
20 Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
2 Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam:
3 ubi cum fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Judaeis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
4 Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus.
5 Hi cum praecessissent, sustinuerunt nos Troade:
6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
7 Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
8 Erant autem lampades copiosae in coenaculo, ubi eramus congregati.
9 Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
10 Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
11 Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
12 Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
13 Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
14 Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
15 Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
16 Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.
38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea.
39 Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
41 Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum.
42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis.
43 Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.
44 Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.