Book of Common Prayer
63 In finem. Psalmus David.
2 Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.
3 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
4 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram,
5 ut sagittent in occultis immaculatum.
6 Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?
7 Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,
8 et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum,
9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,
10 et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.
11 Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
103 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,
2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut pellem,
3 qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum:
4 qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.
5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in saeculum saeculi.
6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus; super montes stabunt aquae.
7 Ab increpatione tua fugient; a voce tonitrui tui formidabunt.
8 Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis.
9 Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
10 Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquae.
11 Potabunt omnes bestiae agri; expectabunt onagri in siti sua.
12 Super ea volucres caeli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces.
13 Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra:
14 producens foenum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra,
15 et vinum laetificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
16 Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit:
17 illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum.
18 Montes excelsi cervis; petra refugium herinaciis.
19 Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum.
20 Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae:
21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi.
22 Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.
23 Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum.
24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua.
25 Hoc mare magnum et spatiosum manibus; illic reptilia quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis.
26 Illic naves pertransibunt; draco iste quem formasti ad illudendum ei.
27 Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.
28 Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
29 Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.
31 Sit gloria Domini in saeculum; laetabitur Dominus in operibus suis.
32 Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant.
33 Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo quamdiu sum.
34 Jucundum sit ei eloquium meum; ego vero delectabor in Domino.
35 Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.
25 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
3 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?
4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?
5 Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus:
6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?
27 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:
2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
3 Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
5 Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
6 Justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
14 Et vidi: et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis.
2 Et audivi vocem de caelo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis.
3 Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.
4 Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo, et Agno:
5 et in ore eorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei.
6 Et vidi alterum angelum volantem per medium caeli, habentem Evangelium aeternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum:
7 dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit caelum, et terram, mare, et fontes aquarum.
13 Et audivi vocem de caelo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.
13 Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
18 Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, jota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.
19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.