Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Error: 'Psalmi 119:41-64' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Isaias 8:11-20

11 Haec enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens:

12 Non dicatis: Conjuratio; omnia enim quae loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.

13 Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester:

14 et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israel; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.

15 Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.

16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.

17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praestolabor eum.

18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion:

19 et cum dixerint ad vos: Quaerite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis: numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis?

20 ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.

Romanos 10:1-15

10 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.

Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.

Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.

Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.

Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.

Quae autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum? id est, Christum deducere:

aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.

Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus.

Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.

10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.

11 Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.

12 Non enim est distinctio Judaei et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.

13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante?

15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!

Psalmi 19

19 In finem. Psalmus David.

Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob.

Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.

Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.

Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

Laetabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.

Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.

Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.

10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

Psalmi 112

112 Alleluja. Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini.

Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.

A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria ejus.

Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,

et humilia respicit in caelo et in terra?

Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:

ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.

Matthaeus 13:44-52

44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.

45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.

46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.

47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.

49 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,

50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium.

51 Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam.

52 Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.