Book of Common Prayer
38 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
2 Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.
4 Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis.
5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
7 Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
8 Et nunc quae est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est.
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.
10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti;
11 amove a me plagas tuas.
12 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.
12 Respondens autem Job, dixit:
14 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium?
4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?
5 Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt.
6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
7 Lignum habet spem: si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
8 Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
9 ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quaeso, est?
11 Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
12 sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?
14 Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
15 Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
16 Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis.
17 Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
18 Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo:
19 lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.
20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum.
21 Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
22 Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.
18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judaea in Caesaream, ibi commoratus est.
20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.
21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.
22 Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis.
23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit.
24 Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.
47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
48 Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes?
49 Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
50 Ego autem non quaero gloriam meam: est qui quaerat, et judicet.
51 Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.
52 Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum.
53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis?
54 Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,
55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.
57 Dixerunt ergo Judaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
58 Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.